Charter Document - 06370097

Charter Document - 06370097


Charter Number: 06370097
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex prepositis et ballivis suis omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem Quamvis universos qui de ordine Cistercienci sunt quodam speciali privilegio pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt fovere debeamus inter eos tamen quosdam familiarius diligentes precipimus vobis universis et singulis quatinus abbatem Prulliacensem virum religiosum dilectum et familiarem nostrum et monachos et fratres ejusdem loci cum universis rebus ad monasterium pertinentibus in nostra custodia et protectione susceptis in pace et quiete liberatos ab incursu malignantium manere faciatis his autem dominis de rebus que in dominio nostro constitute sunt Si quis vero de rebus fratrum predicti monasterii in potestatibus vestris constitutus aliquid sine clamore ceperit tantum de rebus malefactoris capiatis ex precepto nostro quod res eisdem sine mora restituatur et fori factum emendetur Si quis autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid injurie jam dictis fratribus vel rebus eorum inferre presumpserit volumus ut ipsi vel eorum justiciarii super emendatione injurie vel fori facti quam tocius conveniantur a vobis ut eisdem res que ablate sunt restituantur et fori factum emendetur attendentes quod si quis vestrum [quod non credimus] precepti nostri transgressor extiterit totiens centum solidos pro emendatione nobis dabit quotiens ab hujus precepti exsecutione ab abbate vel fratribus predictis requisitus defecerit Quod ut perpetuum robur obtineat sigillo nostro confirmamus Datum Moreti anno incarnati verbi millesimo centesimo octogesimo mense aprili