Charter Document - 06370096
Charter Number: | 06370096 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex universis prepositis et ballivis suis ad quos littere presentes pervenerint salutem Notum vobis facimus quod monachis de Prulliaco in perpetuum concessimus quod libere et quiete ipsos et eorum conversos qui res duxerint vel portaverint quas ipsorum esse constiterit a pedagio et theloneo immunes et liberos esse volumus et per terram nostram cum omni securitate et pace transire Actum apud Fontem Blaaudi anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo nono mense octobri