Charter Document - 06370090
Charter Number: | 06370090 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Bernardus Cistercii dictus abbas notum facio presentibus et futuris inter domum Prulliacensem et domum Sequane Portus molestam contentionem diu ventilatam hoc modo tandem donante Domino fuisse terminatam accedentibus nobis ad locum Contentionis et de reformanda pace curam agentibus compromisit in nos pars alterutra contendentium ratum utique habitura quidquid de consilio nostro fuisset adjudicatum vel compositiva definitione statutum Nos igitur partibus convocatis et auditis hinc inde querelis de nemore scilicet Contentionis quod Prulliacenses possidebant et in quo fratres de Sequane Portu usuaria requirebant de parte quoque nemoris que pertendit a fossis allant usque ad rivum Miroaldi quam Prulliacenses de nemore Contentionis esse dicebant Illi vero de Sequane Portu ad nemus de Sartonantis quod suum erat referebant que videlicet pars pertingens a fossis allant usque ad rivum Miroaldi et jam ex antiqua querela fuerat inter querelantes divisa remanseratque medietas Prulliacensibus medietas vero in possessionem illorum de Sequane Portu transierat diversis tamen diversa proponentibus neutris eorum sat erat Considerantes omnino perplexum esse negotium et ad judicandum difficile maluimus inter eos componere quam judicare Diligenti igitur habita deliberatione et cum consilio nostro locuti diximus ut utrique quod possiderant et tunc possidebant pace perpetua possiderent et ulterius super alterutrum de alterutro participio nihil requirerent Ne autem illi de Sequane Portu se forte causarentur in hac parte graviter et ut esset pax firmior et inter matrem et filiam amor tenerior resolidaretur de rebus monasterii Prulliacensis jussimus eis centum libras Parisiensium pro benedictione donari illud summopere protestantes et authoritate precepti firmiter inhibentes ne ipsa benedictio in accidentales necessitates et expenderetur sed magis inde possessio et in jus perpetuum monasterii Portus Sequane compararetur Interfuerunt huic compositioni cum cellerariis utriusque domus et aliis pluribus charissimi coabbates nostri Hubertus des Escharleis Guido de Sarnaio Guillermus de Tyronello Guido etiam Prulliacensis et Ivo de Sequane Portu quorum consilio quoniam hoc totum negotium in auxilio divino peregimus et eorum sigillis et nostro presentem cartam signavimus Ipsorum et nostra et nostri ordinis authoritate perpetuo nisi resipuerit anathemate innodantes quisquis huic paci in fraterne caritatis lesionem voluerit aliquando contraire et ab hac compositione in contemptum nostrum et religiosorum virorum qui interfuerunt ausu temerario temptaverit resilire