Charter Document - 06370088

Charter Document - 06370088


Charter Number: 06370088
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1152 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] Cum enim ab initio nostri ordinis statutum sit et sub excommunicatione gravi prohibitum ne quis in domibus nostris vel grangiis hospitatur comedat carnes comes Robertus frater vester hoc forsitan nesciens sepius agit Unde et fratres nostri turbantur et eum offendere et peccatum incurrere et nostram ledere parvitatem sciatis Ea propter majestatem vestram flexis genibus imploramus ut pro amore Dei et huic suadere dignemini ut a talibus abstinere causa Dei et vestra debeat quoniam non desunt in honestiora hospitia quam apud grangias de Pruliaco et aliarum domorum nostrarum nec debet ei grave videri quod tam de levi corrigere potest ne et alii ejus exemplo talia faciant