Charter Document - 06370079

Charter Document - 06370079


Charter Number: 06370079
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus in perpetuum quod per volumina temporum vetustatis antiquat edacitas scripture commendatio reparat et reformat inde est quod scripto commendari dignum duximus ut vestre notum fieret universitati quod Nariotus de Cirilliaco acceptis de pecunia ecclesie Pruilliacensis viginti libris Parisiensis monete donavit eidem ecclesie de duabus domibus quas Senonis habebat prope turrim regiam illam que propinquior est eidem turri cum platea ante domum et retro usque ad fossam turris sicut domus comportat ea scilicet conditione quod ecclesia Pruilliacensis in festo sancti Remigii pro ipsa domo in vita ejusdem Narioti solvet ei sex denarios census et post mortem ejus heredibus suis solummodo duos denarios Super hoc autem in omnibus juste garantiam se portaturum promisit necnon et fiduciavit et Salonen de Dunjun et Gaufridum Bollenum in hoc fide jussores et plegios dedit Idipsum laudavit uxor ejus Sorella coram testibus subscriptis qui et donationi et laudationi interfuerunt Bartholomeus dapifer noster Petrus de Orbez Milone Josleno et magistro Meliore Quod ut perpetue stabilitatis optineat munimentum scripto annotari et sigilli nostri auctoritate precepimus confirmari Actum Senonis in palacio pontificali anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto