Charter Document - 06370071

Charter Document - 06370071


Charter Number: 06370071
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Serenissimo domino suo Ludovico Dei gratia Francorum regi H[ugo] Prul[iacensis] abbas temporalis regni prosperitatem et eterni perpetuam felicitatem Suggerimus regie majestati vestre quod nuper cum domino Henrico de Pisa cardinali locuti sumus ibique inter alia incidit sermo de ecclesia quam apud Sanctum Portum edificatis Et visum est domino Henrico cardinali et ceteris qui ibi erant et abbati de Eleemosyna Philippo quod eidem domui esset utilitas magna et regie majestati grandis honorificentia si in illo opere quod rex construit dominus papa aliquod altare consecraret vel benedictionem faceret Dominus vero Henricus nobis promisit quod si vobis placeret ipse dominum papam illuc private deduceret Si igitur majestati vestre placeret dominus papa voluntatem vestram libenter in hoc adimpleret Vale