Charter Document - 06370068

Charter Document - 06370068


Charter Number: 06370068
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volo presentibus pariter et futuris quod Stephanus abbas Sancti Remigii Senonensis vendidit ecclesie Pruliacensi tertiam partem nemoris quod dicitur Pleinsul Hoc autem capitulum ejus concorditer laudavit testibus his qui interfuerunt Galifrido scilicet archidiacono qui vice nostra aderat Fromundo capellano nostro Leterico clerico predicti Gaufridi Isembardo priore Vallis Lucentis Quia vero suprascripta portio nemoris ad jus Calmensis ecclesie pertinebat Ansellus abbas et conventus ipsius ecclesie hanc venditionem laudaverunt et sigillo suo firmaverunt Hujus rei testes sunt Stephanus abbas Milidunensis et Henricus frater ejus Galterus presbiter de Dona Maria Teobaldus presbiter et Ernulfus miles de Dontili Hubertus medicus Sciendum autem quod abbas Sancti Remigii in eadem venditione perdonavit monachis Pruliacensibus duodecim denarios de censu decime scilicet de duodecim solidis quos antea solvebant pro quadam parte decime Villenove simulque concessit eis et perpetuo possidendum laudavit quicquid acquisierant sub censu ecclesie sue salvo tamen censu ipso Hoc totum capitulum ejus laudavit et presentibus Pruliacense abbate Hugone Theoderico monacho et Malgerio converso firmum esse decrevit Testes qui interfuerunt Haimo presbiter Gillebertus conversus Ernulfus miles de Dontili Ut autem hec immobilem obtineant firmitatem sigilli nostri auctoritate sunt confirmata Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo Data per manum Fromundi notarii et capellani nostri