Charter Document - 06370067
| Charter Number: | 06370067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1167 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Regie est prudentie religiosorum paci intendere ne per terrenas occupationes a Dei servitio extrahantur quorum patrocinio et orationibus presentem ecclesiam confoveri intelleximus Notum itaque facimus futuris sicut et presentibus quod in presentia nostra cognovit et testatus est Ansellus vicecomes de Corbolio quia pater suus Gislebertus domui et fratribus de Pruliaco dedit in elemosinam ne de sale quod portaverint ad usum fratrum in villa dent consuetudinem et salagium quod ad ipsum pertinebat eis absolute concessit et Ansellus ante nos et coram multis hanc elemosinam laudavit Nos autem pro immobili firmitate presentem cartam sigillo nostro muniri fecimus subter inscripto karactere nostri nominis Actum Medunte anno incarnationis millesimo centesimo sexagesimo septimo astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt signa et nomina Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Signum Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
