Charter Document - 06370055
Charter Number: | 06370055 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus abbas Sancti Remigii Senonensis notum omnibus esse volo quod querela habita est inter nos et ecclesiam Pruliacensem de foresta Normanni que est juxta grangiam Agrimontis Hec querela ita sedata est quod ego predictam forestam quietam clamavi et omnia quecumque Pruliacensis ecclesia per annum et diem quiete possederat quieta deinceps et libera sine calumnia fore laudavi Hoc ego Stephanus abbas in capitulo nostro ita laudavi et capitulum laudare feci Signum Stephani abbatis signum Stephani prioris signum Helduini signum Hugonis signum Bernardi signum Odonis cantoris signum Stephani signum Guillermi signum Fulconis signum Haimonis signum Milonis Testes qui interfuerunt sunt hii Galterius presbiter de Domnamaria Stephanus de Villaboglen Martinus de Villaterri Ernulfus miles de Dontelli Actum est hoc in capitulo Sancti Remigii presente abbate Pruliacense die festo sancti Luce anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo