Charter Document - 06370054

Charter Document - 06370054


Charter Number: 06370054
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus esse volo quod querela orta est inter ecclesiam Pruliacensem et ecclesiam Sancti Remigii Senonensis de quodam bosco juxta Agrimontem qui dicitur foresta Normanni Hec querela ita sedata est quod abbas Sancti Remigii in presentia nostra predictam forestam Pruliacensi ecclesie quietam clamavit et omnia que eadem ecclesia per annum et diem quiete possederat perpetuo sine calumnia quiete possidenda laudavit Testes qui interfuerunt sunt hii Girardus abbas Sancti Petri Vivi Guillermus abbas Sancti Johannis Guillermus prepositus Symon thesaurarius Fromundus notarius noster Actum ab incarnatione divina anno millesimo centesimo sexagesimo secundo