Charter Document - 06370053
Charter Number: | 06370053 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cisterciensi ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis quod nonnulli ecclesiarum prelati vestris libertatibus invidentes cum eis non liceat ex apostolice sedis indulto in vos excommunicationis vel interdicti sententias promulgare in tenentes seu firmarios ad annuum redditum terrarum vestrarum extraneos et eas proprio nomine excolentes vel alias vobis communicantes sententias proferunt memoratas non vim aut potestatem privilegiorum vestrorum attendentes vos quodammodo excommunicant dum vobis communicare non sinunt et de hoc judicari videmini judicio Judeorum et illud evenit inconveniens quod majorem excommunicationem incurrant quam alias fuerant incursuri Quia vero nulle littere firmitatem habent aliquam quas tacito nomine Cisterciensis ordinis contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari nobis humiliter supplicastis ut provideri quieti vestre super hoc paterna sollicitudine curaremus Nos vero supplicationibus vestris inclinati ne quis prelatorum hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum Apostolice Sedis de cetero promulgare presumat authoritate presentium decernimus eas non tenere Insuper vobis et ordini vestro concedimus quod firmarii tenentes seu servientes in terris vestris situati a juridictione cujuscumque judicis ordinarii ecclesie sint quieti et liceat vobis de cetero in capitulo vestro in adulteriis et aliis fornicationibus coram vobis seu aliis commissariis vestris eos corrigere et etiam divina audire in capellis vestris et ecclesiastica sacramenta recipere ac eisdem firmariis tenentibus seu servientibus in capellis vestris ecclesiastica sacramenta ministrare tam extra quam infra monasteriorum vestrorum septa situatis et nihilominus cum dicti tenentes firmarii servientes obierint liceat vobis testamenta sua in capitulo vestro coram vobis vel commissariis vestris approbare ac etiam pueros corumdem in capellis vestris baptizare sane Si quis archiepiscopus episcopus decanus aut aliquis eorum officialis propter hoc in vos vel in monasteria ecclesias seu capellas vestras tenentes firmarios aut servientes vestros in terris vestris situatos vel in sacerdotes vestros nomine vestro in ecclesiis seu capellis vestris ministrantes aut ecclesiarum ministros aliquam sententiam protulerint illam omnino non valere censemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii idibus novembris pontificatus nostri anno tertio