Charter Document - 06370045

Charter Document - 06370045


Charter Number: 06370045
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1158
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecensium comes palatinus presentibus et futuris notum fieri volo quod Gaufridus Esventatus de Braio filiique sui Hugo scilicet et Gaufridus Girardus et Iterius omnia que vel pater suus Hugo vel ipse Gaufridus vivente sive defuncta uxore sua Emelina tam de propriis tenementis quam de feodis suis ecclesie Pruliaci in elemosinam contulerunt terras silvas prata et aquas molendina et cetera que monachi tenent liberum quoque cursum Prulliacensis rivuli usque ad Secanam prefate ecclesie jure perpetuo libere possidendum laudaverunt Verum tamen id nequaquam pretermitti voluerunt quod de potestate Aglignii sine eorum permissione monachi Prulliacenses nullam emptionem deinceps facient Sigilli mei auctoritate confirmavi Testes Ernaldus abbas Bonevallis Rainaldus abbas Joiaci Stephanus de Villanova Holdoinus de Berneriis Stephanus Grassus de Pruvino Ernulfus de Dontilliaco Josbertus de Gastinis Actum anno incarnati verbi MCLVIII Ludovico rege Francorum regnante Hugone Senonensi archiepiscopo existente tradita est apud Pruvinum per manum Guillelmi cancellarii