Charter Document - 06370042
Charter Number: | 06370042 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam preteritorum oblivio dissensionis existere solet occasio ea propter tam modernorum quam posterorum consulentes concordie in nomine sancte et individue Trinitatis presentibus et futuris scripto presenti declaramus quod Girardus de Montiniaco et filius ejus Hugo cum comite Henrico Jerosolimam profecturi dederunt ecclesie Prulliacensi terre particulas octo hac libertate possidendas ut nec censum nec decimam nec aliam omnino consuetudinem pro eisdem terre particulis ulli prorsus Pruliacenses persolvant quarum alie quidem sunt juxta Pruliacense stagnum infra viam que de Pruliaco per Britoneriam tendit usque ad terras et prata Anne matris Benardi de Montiniaco alie vero ex altera parte stagni et rivi qui de Montiniaco in ipsum stagnum influit usque ad boscum qui dicitur Willard satis aperte designate et per metas ipsis terris affixas divise octava autem ipsius terre particula ultra boscum Coldretum sita est juxta Montem Mellitum scilicet versus Villenas hec igitur ut suprascriptis Girardo videlicet et Hugone Pruliacensi ecclesie data sic ab ipsius Girardi uxore Ermengarde apud Montiniacum benigne sunt laudata audientibus his qui presentes aderant testibus Odone scilicet Grignum Odone Pastorello Herberto Costardo de Nangeiis Lanfredo de Grandi Puteo et Ebrardo fratre ejus Hoc donum nepos etiam prefati Girardi Stephanus Pinguis uxor ipsius Stephani sororque et sororis maritus Pruvini laudaverunt testibus his qui presentes audierunt fratre videlicet Constantino Domus Dei Pruvinensis priore Anselmo Exarmato Herberto Beleri [] rico Carnifice Teoderico Rufo Quia vero terra predicta ad ecclesie Sancte Columbe Senonensis feodum pertinebat Odo Dei gratia ejusdem ecclesie abbas ordinatus supra scriptam Girardi et Hugonis donationem post [] remoto calumpnie totius obstaculo Pruliacensibus eam libere et integre perpetuo possidendam [] ominus terras scilicet de Curtabovis et de Montemellito quas ecclesia Pruliacensis [] scilicet Roscelino et Teobaldo Sancte Columbe abbatibus cum laude et assensu totius capituli [] acceperat et ante mea tempora libere et integre diu sine calumpnia tenuerat eadem libertate [] a predecessorum meorum temporibus possederat predicte ecclesie Pruliacensi concessi Integritate q[] metas et loca determinata ipsi monachi Pruliacenses easdem terras integre possideant Lib[]ret secundum quod carte predictorum dompnorum scilicet Roscelini et Teobaldi abbatum sigillis roborate continent Nec decimam nec aliam omnino consetudinem nisi de censu offenderint persolvant quem videlicet censum singulis annis ubi et quando constitutum est reddent Terram enim supradictam Girardi et Hugonis ita liberam possidebunt quod nec censum nec decimam nec aliam consuetudinem pro ea dabunt Hec igitur omnia ut presens carta continet ego abbas Odo laudavi et concessi in presentia et audientia eorum qui aderant audientibus scilicet dompno Radulfo Sancti Petri Milidunensis abbate Teobaldo abbate de Chalmis Rainaldo abbate Joiacensi Norpaldo abbate de Vallelucente Hugone abbate de Sancto Portu Harum itaque terrarum que suprascripte sunt terre scilicet de Curtabovis et de Monte Mellito et terre Girardi possessio sicut in presentia supradictorum testium Pruliacensibus est a me concessa ita postmodum a capitulo nostro laudata