Charter Document - 06370040

Charter Document - 06370040


Charter Number: 06370040
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1152 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte Ecclesie filiis presentibus pariter et futuris quod domnus Nigellus Pruliacensis et domnus Landricus de Scarleis abbates consilio et assensu tam abbatum ordinis nostri qui affuerunt quam fratrum suorum perpetue pacis caritatisque custodia hujusmodi inter se pactionem composuerunt quod neutri eorum prefixum terminum locum scilicet qui Vallis Lune dicitur in acquirendis terris nemoribusque in pascendis pecoribus transgrediantur Si tamen quilibet eorum a parte sua terram et nemus cujus aliqua portio supradictum excedat terminum deinceps acquisierint licebit eis sequi quod acquisitum fuerit Ut autem hec pactio inviolabilis perseveret ab eisdem abbatibus id est domno Nigello Pruliacensi et domno Landrico de Scarleiis in manu domini Alani Autisiodorensis episcopi confirmata est presentibus nostri ordinis abbatibus domno Guichardo Pontiniacensi et domno Goduino de Fonte Johannis et domno Norpaudo de Valle Lucenti et domno Theodorico de Columni