Charter Document - 06370034

Charter Document - 06370034


Charter Number: 06370034
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus omnibus futuris sicut et instantibus quod pro animabus antecessorum nostrorum regum Francie et patris etiam mei bone memorie regis Ludovici pro nostrorum etiam remissione delictorum fratribus de Prulliaco piscationem aque de Villa Nova super Ycaunam in elemosina donavimus Quod ut ratum sit in posterum et sine calumpnia sigillo nostro confirmari et nominis nostri karactere fecimus consignari Actum Senonis anno dominice incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo quarto astantibus in palatio nostro quorum subtytulata sunt nomina et signa Signum Teobaudi comitis Blesensis dapiferi nostri Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Signum Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii