Charter Document - 06370033
Charter Number: | 06370033 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Stephanus de Fontaneto et uxor ejus Emelina cum Odone filio suo ecclesie beate Marie Prulliaci per manus Nigelli ejusdem loci abbatis dederunt in eleemosinam quicquid habuerunt apud Blennam sive in terris sive in pratis sive in nemoribus et in molendinis totum videlicet quod habuerunt vel de casamento vel de proprietate nihil omnino sibi reservantes Hoc autem factum est in presentia domni Petri abbatis Celle Trecensis in claustro sancti Aygulfi multis videntibus monachis clericis et militibus e quibus paucos annotare curavimus quorum primus hic est Simon prior Sancti Aygulfi Thomas prior Sancti Serchi Burchardus prior Sancti Nicholai Stephanus clericus de Aujotro Odo Amirardus Teodericus presbiter de Binetis Abimilinus de Monte Mirelli Stephanus de Bauchisi Guillelmus de Sancto Aygulfo Ansellus de Lugiranno et Henricus frater ejus Herbertus de Montenil et Rainardus frater ejus Engenulfus de Auneto Adam de Basochis Hoc autem factum est anno ab incarnatione Domini MCLIII regnante Lodovico rege Francorum Lodovici Grossi filio