Charter Document - 06370030
Charter Number: | 06370030 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Si hominibus nostris in seculari conversatione degentibus terras et possessiones suas ad censum tenere ex regia benignitate concedimus monasteriis et pauperibus Christi longe facilius hoc idem nos docet concedere Sciant igitur universi et presentes et futuri quod beate Marie et fratribus de Prulliaco pro redemptione anime nostre prata et terras quas habent in postestate Ville Nove ad censum sex solidorum de cetero tenere concessimus Quod ut ratum sit in posterum et stabile et absque omni calumpnia annotari et nostri sigilli auctoritate confirmari precepimus Actum Senonis anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo secundo regni nostri decimo sexto astantibus in palatio nostro quorum sub titulata sunt nomina et signa Signum Guidonis buticularii Signum Mathie constabularii Signum Mathie camerarii Data per manum Hugonis cancellarii