Charter Document - 06370026
Charter Number: | 06370026 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod domnus Pontius de Triagno donum quod pridem monachis Prullei fecerat de territorio videlicet Cirillei quod quidem propter intervallum temporis oblivioni dederat magis monachorum credens veritati quam sue oblivioni abbati Vallislucentis recognovit atque perpetuo possidendum quidquid in suo proprio et quidquid de ejus feodo acquirere posset concessit Hujus rei testes sunt Milo Brohuns Stephanus filius Ailidis Anselmus filius Jocelini Surdi Odo prepositus Petrus de Joviniaco Petrus Longobardus Milo presbiter Teobaldus piscator Et hoc actum est in domo ejusdem Theobaldi apud Sanctum Florentinum