Charter Document - 06370024
Charter Number: | 06370024 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et posteris quod comes Theobaldus emit feodum quod Drogo li Angevins tenuit de Hugone Esventet apud Albez cum omnibus appendiciis ejus quorum quedam extra Albez jacent et emtum sancte Marie Pruliacensi inperhenne concessit beneficium tempore Artaldi abbatis Emit autem ab utroque Hugone scilicet et Drogone supradictis facto subsequenter consensu omnium utriusque heredum attinencium et Theobaldi de Revel a quo Hugo Esventet eumdem tenuerat feodum Emit et sic ut Hugo Esventet coram comite presens apud Joi esset cum fieret conventio testibus ministris comitis Guidone de Boi et fratre suo Poncio et Herberto preposito et Dodone et Garino majore et Guineberto et Stephano ejusdem temporis preposito qui precipiente comite deinceps precium persolvit Hugoni Drogo autem aprobare coram comite venit et deinde Stephano preposito predicto non dedit ad opus comitis Pruvini teste Widone de Boi et Herberto preposito et Alberto Collo Scutelle Quod autem heredes Hugonis Esventet concesserunt attestantes Milo Espainels et duo frater ejus Girardus et Stephanus et Frotmundus prepositus de Munz et Stephanus filius Normanni de Marroles et Herbertus Taphez heredes Drogonis concesserunt his testibus Hugone et Philippo fratribus filiis Emeline de Pruvins et Alberto Collo Scutelle et Anselmo quod Theobaldus de Revels concesserat Testes sunt Andreas de Baldement et Anselmus Pinguis Postea autem predictus Theobaldus de Revel pro salute anime sue et pro animabus omnium amicorum suorum vivorum et mortuorum concedente uxore sua Emmelina filioque suo Hugone ac filiabus suis Letuis et Guiburgis assensum suum pariter tribuentibus concessit monachis sancte Marie de Pruliaco perpetualiter possidendum quicquid habebant de feodo suo in territorio Prulliacensi et in Albez Hoc factum est apud Pruvinum ante domum ipsius Theobaldi coram subscriptis testibus Milone de Nou Salone de Mintet et fratribus ejus Girberto et Stephano Vualterio de Sancto Aigulfo et fratre ejus Hermanno Pagano Muncivis Guasteble Letiris Hugone de Monte Teobaldo Burduns Popino et fratre ejus Orilarz Hoc ipsum deinde benigne concessit predictis monachis Petrus filius prefati Teobaldi de Revel jam miles apud Pruvinnum in presentia domni Henrici filii Teobaldi comitis et hi sunt testes qui affuerunt Stephanus de Fontaneto Teobaldus Burduns Stephanus vicarius Girelmus cambellane la contesse et Bonardus et domnus Cano capellanus comitisse