Charter Document - 06370021
Charter Number: | 06370021 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Josbertus de Sameis cum uxore sua Ermengardi presente et laudante Alberto filio suo cum aliis fratribus suis Petro et Garnerio et Isabella sorore dedit in elemosina ecclesie sancte Marie Pruliacensi et fratribus ibidem Deo servientibus quicquid habebat in pratis et terris et nemoribus scilicet in omni territorio de Heschos et quicquid in eodem territorio alius ab eo tenebat jure perpetuo possidendum domino Helduino de Mairolis concedente et laudante de cujus feodo predicta omnia tenebat In cujus rei confirmatione presentium nomina testium subtitulantur predictus Helduinus Petrus Rufus Evrardus et Hugo nepotes ejus Joscelinus de Chailluis Arnulphus de Dantilleio Girardus et Guntelmus filius ejus Hunbaldus Hato et Rogerius fratres ejus Paganus de Corcellis Rogerius Richier Hugo prepositus de Mosterolio ubi ista omnia facta sunt qui omnes in Pruliacensium fratrum parte testes existunt In parte vero Josberti et uxoris ejus hos subnotavimus testes scilicet Hugonem de Bello Visu Humbertum Luferle Teobaldum de Haimant Havinum filium Guidonis Revelli Godefridum de Cellis Simonem de Verno Stephanum de Serun Postea vero ut hoc donum ratum atque inviolabile permaneret auctoritate sigilli domini Ludovici regis Francorum et ducis Aquitanorum confirmatum est voluntate atque precatu predicti Josberti ne de eodem dono ullus temerarius deinceps aliquam injuriam vel violentiam Prulliacensi ecclesie inferre presumeret Facta sunt hec omnia anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto indictione septima epacta quatuor decima