Charter Document - 06370020
Charter Number: | 06370020 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1142 - 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam longitudine temporum variantur corda multorum ac propter hoc aliquando oblivioni traduntur oblationes vel vota plurimorum scribere volumus ac christianis omnibus notum fieri quod Normannus Braiensis filius Girardi Belvensis voluntate et consensu Ernulfi fratris sui dedit Deo et beate Marie Pruliacensi fratribusque ibidem Deo servientibus boscum qui proprio nomine foresz Normanni nuncupatur et est situs inter grangiam Acris Montis et Sanctum Anianum Hujus rei testes sunt Willelmus de Serbona Herbertus de Monte Stephanus presbiter de Ville Bogleni et frater ejus Baldevuinus Rainaldus Thorensis Ernulfus de Caroli Domo frater suprascripti Normanni qui hoc ipsum in presentia horum testium laudavit Postea vero Radulfus Pruliacensis monachus veniens Villam Boglenam et tunc ibi uxor suprascripti Normanni que idem Normannus maritus ejus ecclesie suprascripte Pruliacensi dederat laudavit et perpetuum fore concessit Hujus rei testes sunt Theobaldus de Aimanno Baldewinus de Closfonte Rainaldus Thorensis Hoc etiam memorie commendamus quod suprascriptus Normannus dedit Pruliacensibus fratribus voluntate et concessu Arnulfi fratris sui terras quasdam que vulgo Chalme vocitantur in valle Sancti Aniani et partem nemoris desuper positi per assignata quedam loca et cruces quasdam arboribus impressas usque ad petram quandam que est juxta viam que de Sancto Aniano vadit ad Villam Novam Cujus rei testes sunt Guaranus de Braio Gerardus de Montiniaco Stephanus presbiter et Balduinus frater ejus Stephanus Sextarius Rainaldus Torens Hebertus de Jardins Norbertus de Villa Boglen Hato de Goveio Salomon clericus de Villa Nova Galterius Costeiz et Rainaudus Escundiz et filius ejus Haibertus Letaudus de Tastedos Radulfus ejusdem ville Illud etiam non ignotum sit quod sepe dictus Normannus et Arnulfus frater ejus concesserunt sancte Marie Pruliacensi et omnibus ibidem Deo servientibus quandam terram que incipit via Aureliana et propriis ab utroque latere divisionibus designata descendit versus Villerium usque ad terram que dicitur Clos Salvagi et terram quam Hato Rigidus et Isembardus frater ejus pro sua suorumque redemptione eisdem monachis donaverunt Preterea predicti milites Normannus videlicet et Arnulfus assensu Girardi Espanelli prefatis monachis pro eterne vite retributione decimam suam dederunt de omnibus que operabuntur carrucis vel precio vel manibus vel quolibet modo in suos proprios usus in tota parrochia Ville Boglein et Sancti Aniani Cujus rei testes sunt Willelmus de Serbona Itherius frater ejus Lofridus Gaverius et Petrus frater ejus Sevinus Gaverius et Rainaldus Bisalemeni