Charter Document - 06370017

Charter Document - 06370017


Charter Number: 06370017
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum notum facimus tam presentibus quam futuris quatenus pro remedio animarum patris nostri et predecessorum nostrorum fratribus apud Prulliacum Deo servientibus quicquid habebamus in Istia et in Torelio desertam videlicet terram excepta culta terra donamus et eis ha belidum perpetuo concedimus Preterea eis donavimus censum quem in predicto Torelio habebamus scilicet quatuordecim denarios Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit posteris infirmari sigilli nostri caractere subter firmavimus Actum publice apud Moretum anno incarnati verbi millesimo centesimo quadragesimo regni nostri anno quinto astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulphi dapiferi Viromandorum comitis Signum Guillelmi buticularii Signum Mathei chamerarii Signum Mathei constabularii Cancellario nullo