Charter Document - 06370015
Charter Number: | 06370015 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1137 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit filiis sancte ecclesie quod Avelina de Surdolo licentia et consilio amicorum suorum et fratris sui Radulphi dedit domno Theobaldo comiti et beate memorie Adele comitisse matri ejusdem comitis quidquid in terris et silvis atque pratis ad mansionem que Pruliacum nuncupatur pertinens hactenus possederat omnia scilicet que communia cum domino Goffrido filio Hugonis Ventet Brajacensi milite et que per se propria que appellantur jura septem solidorum tenuerat has autem terras omnes et silvas et prata predictus comes et mater sua comitissa dederunt sancte Marie et monachis Novi Monasterii per manum domni Stephani abbatis pro se et pro animabus omnium parentum suorum Domine autem Aveline vidue pro recompensatione predicte terre supradictus comes et mater sua comitissa concesserunt medietatem census qui Pruviniaco per quatuor dies martis ante nativitatem Domini in mercatu pro sale redditur Hunc censum idem comes et mater sua comitissa eidem vidue Aveline et omnibus heredibus ejus in perpetuum possidendum concesserunt et ita ut ipsa mulier vel heredes ejus suum proprium ministrum apud Pruviniacum constituant qui censum predictum ad opus illorum colligat Illudque notandum quod has terras et prata de quibus locuti sumus domina Avelina de domno Theobaldo de Ravello tenuerat et ideo domnus Theobaldus comes et mater sua dederunt censum salis ante notatum in manu ejusdem Theobaldi et ipse Theobaldus de Ravello statim dedit eidem Aveline vidue et heredibus ejus jure perpetuo possidendum Hec facta sunt in villa que nuncupatur Celastre et hi sunt testes Andreas de Baldimento Robertus de Turri Salo de Monte Robertus filius Fulcherii Willelmus de Turri Petrus filius Stephani Walterius de Sancto Aiulpho Winebertus Burgensis Robertus prepositus Paganus prepositus Herebertus de Tanesi In crastino autem apud Pruviniacum Radulphus filius Aveline predicte et frater ejusdem mulieris nomine Stephanus laudaverunt idem donum in domo Hereberti prepositi et hi sunt testes Constantius Nivernensis Burdinus Nicolaus et Johannes duo canonici Albertus Cauda Scutelle Jobertus Herebertus prepositus Post hec vero Henricus et Sala filii Aveline vidue apud Pruviniacum laudaverunt idem donum et hi sunt testes domnus Theobaldus comes et domina Adela mater ejus Radulphus de Baljenciaco Hugo Manselmus Henricus de Castellione Robertus de Turri Hugo Ventet et filius ejus Gofridus Herebertus de Pruviniaco Fulcherius canonicus Paganus prepositus Robertus presbyter et decanus Salo de Monte et multi alii Post hec etiam omnes filie ejusdem Aveline vidue laudaverunt idem donum Amen