Charter Document - 06370014
Charter Number: | 06370014 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes pariter et futuri quod ego Guitbertus de Campiniaco laudante Ermesende uxore mea dono beate Marie Pruliacensi in manu domini Artaldi abbatis quidquid habeo in territorio Curtabovis presente ac laudante Gaufrido Esventez a quo illud in feodo teneo Accipio autem pro hoc ab eodem Gaufrido concedente comite Theobaldo Culturam Veteris Villaris Testes Dambertus de Musterolo Ansellus Bisalemeine Godfridus Revel Paganus de Hiriciaco Paganus de Varenis Radulfus de Campiniaco Amilius de Vernou Hec omnia laudavit et concessit Herbertus Rufus ad quem feodum Curtabovis pertinebat apud Braiacum in presentia comitis Theobaldi attestantibus Gaufrido Nepote Milone Espanello et fratre suo Girardo Ansello Biselemeine Gaufrido Esventet Odone de Vinpuleia Anno MCXXXV indictione XIII epacta IV concurrente I kalendas junii