Charter Document - 06370010
| Charter Number: | 06370010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Stephanus Hespanel de Surdolio et Emelina uxor ejus concessu et voluntate filiorum suorum Girardi et Willermi et Milonis dederunt beate Marie de Pruliaco et fratribus ibidem Deo servientibus boscum qui vocatur Alodium jure perpetuo possidendum Boscus vero ille est in parrochia Sancti Aniani junctus Plano Solo Hujus rei testes sunt Girardus Hespanel et Stephanus filius ejus iterum filius Theoderi et Normannus Belvensis Teobaldus filius Rainaldi Rainaldus Pasturel Norbertus de Villa Botleni et filius ejus
