Charter Document - 06370008
| Charter Number: | 06370008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Raynaldus Bisalemeni de Braio dedit sancte Marie Pruliacensi et omnibus ibidem Deo servientibus quartam partem nemoris Plani Solii et iterum a Plano Solio quidquid ipse possederat usque ad puteum Stephani Sextarii et fossetum quod dividit parrochiam Sancti Aniani et parrochiam Villebloveni et tendit versus Jardin et tres partes terre circa Villerium et septem denarios census quos monachi Sancti Remigii reddunt excepta illa terra quam Stephanus Sextarius tempore hujus donationis tenebat Hoc donum vero apud Braiacense castrum Gualo miles de cujus feodo erat precatu comitis Teobaldi predictis monachis perpetuo possidendum pro sua suorumque redemptione concessit Hujus rei testes sunt isdem comes Teobaldus Hilduinus de Vendour Herbertus Rufus Jofredus Esventez et Hugo filius ejus et Stephanus Graverius Istud etiam donum Maria uxor predicti Rainaldi et Teobaldus filius ejus filiaque ejus Heluisa et ceteri infantuli prescriptis monachis laudando concesserunt Cujus rei testes sunt Hugo Esventez et Jofredus frater ejus Arnulfus Belvensis Rainaldus de Brisella et iterum Ansellus Bisalemeni precatu fratris sui Rainaldi hoc donum prefatis monachis concessit coram is testibus Herberto Rufo qui hoc ipsum laudavit Jofredo Esvente filioque ejus Hugone Wilelmo Poa fratribusque ejus Odone et Herberto
