Charter Document - 06370005

Charter Document - 06370005


Charter Number: 06370005
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1127
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo septimo eodem Domino nostro Jesu Christo cuncta disponente cum domnus Artaldus monasterii Prulliacensis primus abbas divina inspiratione fratrum quoque quibus preerat crebra postulatione commonitus monasterium se ordinaturum in loco qui Vallislucens vocatur decrevisset contigit ut hujus rei gratia ad locum qui Monstuz dicitur deveniret ubi nobiles viros Ansellum de Triagnel et Odonem de Villamauri quiddam negotii inter se habentes postulavit ut quidquid in terris eorum juri pertinentibus ipse vel monachi quos in prefato loco constitueret acquirere annuente Domino valerent ipsi quoque pro salute animarum suarum eis concederent Quod predicti proceres retributionem solius Dei exinde prestolantes jure perpetuo concesserunt Cujus rei testes sunt Hugo Rufus Bovo Strabo Arnulfus de Insulis Ayricus Milo Sanctus Hugo de Riges Havinus de Tranguol et alii plures quos enumerare longum est Noverit universitas fidelium multitudo quod vir illustris Milo de Nogent pro anime sue parentumque suorum remedio concessit fratribus in Vallelucente Domino servituris quidquid in terris ejus juri pertinentibus acquirere Domino largiente possent postulante hoc domino Artaldo Prulliacensium abbate primo ejusdemque Vallislucentis fundatore Hinc testes sunt Ansellus de Triagnel et Warinus frater ejus Fulco de Jothro Milo Sanctus