Charter Document - 06370002

Charter Document - 06370002


Charter Number: 06370002
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1121 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum [] quod domnus Symon de Mairoles concessit sancte Marie de Prulli decimam de omnibus que operabuntur carruchis vel precio vel manibus in suos proprios usus in tota parochia de Aigleni concedente domino Damberto Senonensi archiepiscopo et multis testibus Cum autem per triennium quieti tenuissent partem concessionis negavit postea totum dedit testibus Hugone clerico et Teobaldo milite concedente hunc domino Helduino et uxore ejus Margarita et filiis ejus Helduino et Guidone de quibus ea tenuerat Testes idem dominus Helduinus Anselmus Biselenmaine Normannus de Mairoles et Stephanus filius ejus Herbertus Taphet Radulfus de Campeine Evardus Guainart Petrus Rufus Deez de Cortenou domina Bona uxor Gualteri Guainart []