Charter Document - 06370001
Charter Number: | 06370001 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam diuturnitate temporum acta hominum sepe a memoria subsequentium delentur unde multoties inter carissimos malum discordie bacchatur dum perdito certitudinis tramite diversi diversa sentiunt idcirco hac pagina cunctis sancte ecclesie filiis notum facimus quod Holdevinus de Agliniaco consensu mulieris sue Richeldis et filiorum suorum vendidit domno Theobaldo comiti et matri ejus Adele comitisse omnes terras suas quas apud Pruliacum possederat illas scilicet terras que infra terminos quos Hugo Ventet et ceteri Brajacenses milites domno Stephano abbati Novi Monasterii et fratribus qui eo tempore eum comitabantur in predicto Pruliacensi loco determinaverunt pro quadraginta solidis et duodecim sextariis avene quos comes idem et mater ejus comitissa atque heredes eorum eidem Holdevino et heredibus ejus omni anno concederent Jusserunt vero comes predictus et comitissa ut prepositus de Monte hunc censum avene omni anno Holdevino seu heredibus ejus sine injuria traderet Termini autem quos Hugo Ventet et ceteri milites Brajacenses predicto abbati designaverunt sunt a loco qui dicitur Crux Drogonis usque ad molendinum de Estre hic terminus per vallem pratis aptam jacet et ab eodem loco qui dicitur Crux Drogonis usque ad pomerium monachorum hic terminus per viam que ducit ad villam Montigniacensem jacet et girat visum per pomerium monachorum usque in aquam que de Montigniaco fluit et per eandem aquam descendit usque ad predictum molendinum omnem hanc terram de qua agimus donavit dominus Theobaldus comes et domina Adela comitissa mater ejus domno Stephano abbati pro redemptione animarum suarum atque omnium parentum suorum ad victum monachorum quos in eodem loco erat ordinaturus et hi sunt testes Theobaldus comes Radulphus de Balgenciaco Frotmundus prepositus Montis et Herbertus filius ejus Herbertus prepositus de Pruvigno Galterus Infans Odo de Vimpulia Post hec dominus Seguinus miles de Meriola cepit conqueri de predicto Holdevino de Agliniaco scilicet quod terras quas de illo tenuerat ipso inscio predicto comiti et comitisse vendidisset unde abbas et sui ac Holdevinus et ejus uxor Richeldis et filius eorum Attho antedictum Seguinum apud Mairolam adierunt ut ei de istis satisfacerent Qui miles et uxor ejus Isabeth et filii eorum Deodatus et Milo precibus abbatis et Holdevini domini ejusdem castri et multorum nobilium et divitum illius castri tandem victi laudaverunt venditionem terrarum suprascriptarum et coram presentibus corroborantes concesserunt ut terre iste jure perpetuo essent monachorum quos abbas idem in eodem loco collocaret eo tamen tenore ut comes et comitissa predictum censum avene traderent in manus domini Seguini militis et ipse in manus Holdevini daret quatenus sicuti antea terras venditas de illo tenuerat sic etiam nunc censum illum de illo teneret que omnia Holdevinus de Agliniaco et mulier ejus et filius eorum Hatto apud Mareolam videntes et audientes rata per omnia habuerunt et hi sunt testes Helduinus de Marolis et Nortmannus et Stephanus filius ejus Evrardus Rufus et Petrus filius ejus Simon miles Aymo Rufus Evrardus filius Fulconis et Hugo Clericus frater ejus Seguinus Deodatus et Milo filius ejus Post hec apud Pruliacum hec omnia laudavit Clericus filius Holdevini cui dedit abbas psalterium unum pro signo His ita peractis in die benedictionis Pruliacensis cimeterii coram domno Daimberto Senonensi archiepiscopo predicta Richeldis negavit se laudasse partem horum que supra dicta sunt que tamen laudaverat Rogatu vero Frotmundi avunculi sui cujus consilio hec acta fuerant et domine Margarite uxoris Helduini de Mairolis domineque Agnetis uxoris Andree de Baldement que dedit ei viginti solidos aliosque viginti fecit ei dare domine Adele comitisse ipsa et Helduinus maritus ejus in oratorio beate Dei genitricis Marie virginis librum super altare ponentes concesserunt atque laudaverunt monachis Pruliacensibus omnem terram quam domno Theobaldo comiti matrique ejus vendiderant et terram quam supradictis monachis pro salute animarum suarum dederant atque supradicta Richeldis de calumnia injuste facta ante altare satisfaciens dederunt sepe dictus Helduinus et ipsa medietatem olche Bernardi nam partem reliquam primum dederant domnus vero Artaldus abbas dedit eis quinque solidos in caritate Hi sunt testes Frotmundus et Herbertus filius ejus Nortmannus et Stephanus filius ejus Evrardus Rufus Otrannus