Charter Document - 06360039
Charter Number: | 06360039 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0818 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi Ludouicus diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus Cum petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus superna nos gratia muniri non ambigimus Notum sit igitur omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris tam presentibus quam futuris quod detulit nobis venerabilis vir Adalgaudus Abbas ex Monasterio sancti Benedicti Floriacensis quod est constructum in pago Aurelianensi super fluuium Ligeris vbi ipse sanctus Benedictus corpore requiescit auctoritatis immunitatum aui videlicet nostri Pipini quondam Regis seu domni et genitoris nostri Karoli piissimi Augusti in quibus erat insertum quod siue ipsi siue antecessores eorum Reges videlicet Francorum prefatum Monasterium cum rebus et hominibus ad se pertinentibus et aspicientibus sub tuitione et defensione sua habuissent eorum immunitatibus auctoritatum a iudiciarie potestatis inquietudine semper defensum et munitum fuisset Ob rei tamen firmitatem postulauit nobis prefatus Abbas vt in amore Dei et reuerentia sancti Petri et sancti Benedicti paternum et predecessorum nostrorum morem sequentes immunitatis nostre preceptum circa ipsum secundum locum fieri censeremus cuius petitioni assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum circa ipsum secundum locum fieri decreuimus per quod precipimus atque iubemus vt nullus iudex publicus et quislibet ex iudiciaria potestate in Ecclesiis aut loca et agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis aut territoriis infra ditionem imperij nostri iuste et legaliter possidet et quod deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit diuina pietas augeri ad causas audiendas et freda exigenda aut mansiones et paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius Monasterij super terram ipsius commanentes distringendos nec vlla redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat et ea que superius memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato Abbati suisque successoribus res predicti Monasteri sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quando quidem diuina vocatione supradictus Abba et successores eius de hac luce migrauerint quandiu ipsi Monachi inter se tales inueniri potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi Abbates quatenus ipsos Monachos qui ibidem Deo famulari videntur pro nobis et coniuge proleque nostra atque stabilitate totius imperij nostri a Deo nobis concessi atque conseruandi iugiter Domini misericordiam exorare deberent Et quicquid de rebus prefati Monasterij fiscus exigere poterat prefato Monasterio ciusque congregationi ibidem Deo famulanti concessimus vt eis ad seruitium peragendum augmentum vel supplementum fiat et hec auctoritas vt nostris futurisque temporibus Domino peragente valeat inconuulsa manere etiam manu propria subter firmauimus et anuli nostri impressione subter sigillari iussimus Signum Ludouici serenissimi Imperatoris Durandus Diaconus ad vicem Helisachar recognouit Data sexto Kalendas Augustas anno Christo propicio quinto imperij domni Ludouici serenissimi Augusti indictione vndecima Actum Aurelianis ciuitate in Dei nomine feliciter Amen