Charter Document - 06360037

Charter Document - 06360037


Charter Number: 06360037
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Adilo et vxor mea Arburgis et filius noster Theodericus donamus pro remedio animarum nostrarum et pro remedio animarum parentum nostrorum donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad Monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Patris Monachorum Floriacensis loci vbi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore que sunt site in pago Augustidunense et in pago Moruenno in fine villa Roporcono in villa que vocatur Cauanas hoc est mansum vnum et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur Hoc sunt campis pratis siluis seruis totum ad integrum donamus pro remedio animarum nostrarum beniuolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro iure et potestate in ius et potestatem Monachorum supradictorum Sanctorum transfundimus si quis vero si ipsi nos aut vllus de heredibus nostris Actum Patriciaco Monasterij Signum Odiloni et vxoris sue Alburge et filij eorum nomine Theoderici qui istam donationem fieri et firmare rogauerunt Signum Gislane signum Arembuti signum Rainardi Data mense Octobrio anno vndecimo regnante Lothario Rege Richardus Monachus scripsit et subscripsit