Charter Document - 06360036
Charter Number: | 06360036 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine ego Ansedens et vxor mea Fredeburgis pauentes diem extreme vocationis donamus pro anime nostre remedio donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad Monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci vbi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore et vbi preesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Richardus vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium que site sunt in pago qui vocatur Adamos et in villa que dicitur Adentenx hoc est mansum vnum vbi Alerius visus est manere et alio manso a longa Petra et quicquid ad ipsos mansos videtur aspicere cum terris indominicatis et pratis siluis cultis et incultis exitibus et ingressibus totum ad integrum beniuolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro iure et potestate in illorum ius et potestatem transfundimus Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut vllus [] Actum Patriciaco Monasterij Signum Ansedei et vxoris eius Fredeburgis ac filie eorum Ingeltrudis qui hanc donationem fieri et firmare rogauerunt Signum Ducis Burgundionum signum Vuidonis signum Vuarulfi signum Rotberti signum Beraldi Data in mense Iunio anno deregnante Lothario Rege Richardus Monachus et Leuita scripsit