Charter Document - 06360035
Charter Number: | 06360035 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine ego Segeneldis femina pauens diem extreme vocationis dono pro remedio anime mee et senioris mei Rotberti aliquid de res proprietatis mee ad Monasterium sancte Dei Genitricis Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis et ad cellulam Patriciacensis hoc est vinea que resedit in pago Augustidunense in fine Marliacense in villa Malgagias que terminat ex vna parte vinea Petro et de alia parte vinea Vulberti et de duabus aliis partibus vinea Godana infra illas terminationes totum ad integrum dono ad supra dictum locum et ad seruos Deo ibidem seruientibus vt ex hoc die quicquid exinde facere voluerint liberam et firmissimam potestatem habeant faciendi Si quis vero quod minime credo si ego aut vllus de heredibus meis [] Actum Patriciaco villa publice Signum Segeneldis qui donationem istam fieri et firmare rogauit signum Malguini signum Genaldi signum Gautberti signum Odilonis signum Vulfardi Data mense Martio anno primo regnante Ludouico Rege Gunfridus Monachus scripsit