Charter Document - 06360032

Charter Document - 06360032


Charter Number: 06360032
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0876 - 0900
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Testardus et conlux mea Ermengardis pauentes diem extreme vocationis donamus pro remedio anime nostre et parentum nostrorum donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad Monasterium sancte Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis Monasterium que sunt site in pago Augustidunense in fine Geloniacense in villa que vocatur Romania quicquid mi videbuntur habere hoc est in vineis campis pratis siluis aquis aquarumve decursibus et quicquid in Carnedo visus sum habere totum ad integrum dono atque transfundo ea ratione vt quandiu vixerimus teneamus atque possideamus ita vt festiuitate sancti Benedicti mense Decembrio persoluamus in censum denarios duos et non liceat nobis vendere aut alienare sed cum omni melioratione post obitum nostrum reuertatur sine vllius inquietudine ad predictum Monasterium Si quis vero si ego ipse aut vllus de heredibus meis seu quelibet emissa et extranea persona contra hanc donationem venire conatus fuerit aut eam infringere temptauerit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco et eius qui litem intulerit auri libras decem componat et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat sed hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco Monasterij Signum Teotardi et vxoris eius Ermengardis qui hanc donationem fieri et firmare rogauerunt Signum Hildradi signum Leotaldi signum Alerici