Charter Document - 06360031

Charter Document - 06360031


Charter Number: 06360031
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0931
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie quod ego Odilo et coniunx mea Arburgis et Algualo et Libsindis et Hildericus pauentes diem extreme vocationis donamus pro remedio animarum nostrarum et pro remedio animarum Guitaldi et Guidonis fratrum aliquid de res meas ad Monasterium sancte Dei Genitris Marie et sancti Petri atque sancti Benedicti quod nominatur vetus Floriacus donatumque in perpetuum esse volumus hoc est curtillus cum mansione et vinea qui resedit in pago Augustidunense in fine Vertiacense in villa Vasimaco qui terminat de duabus partibus terra sancti Benedicti de tertia parte via publica de quarta parte terra ad ipso donatore infra istas determinationes supra dictas res tradimus atque transfundimus ad supra insertum locum et ad Monachos ibidem Deo famulantium ad stipendia et ad victum eorum vt quicquid secundum fidelitatem sancti Benedicti facere voluerint liberam et firmissimam sine alicuius inquietudine habeant potestatem faciendi Si quis vero quod minime credimus si nos ipsi aut vllus de heredibus et proheredibus et aliqua vlla emissa persona qui contra hanc donationem aliquid conare temptauerit hoc non valeat vindicare quod repetit sed insuper auri libram coactus componat et sua repetirio nihil valeat sed hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco villa publice Signum Odilonis et vxoris eius Arburgis qui donationem istam fieri et firmare rogauerunt Signum Hldrici signum Libsindis signum Gunterij signum Rotardi signum Guineterij Data mense Decembrio anno decimo regnante Rodulfo Rege Gunfridus Monachus scripsit