Charter Document - 06360030
Charter Number: | 06360030 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus notum habeatur quod cum resideret domnus Ado presul apud Matisconum in propria synodo venerunt ante presentiam ipsius duo Monachi Leotaldus videlicet et Girboldus viua voce proclamantes quod non deberent Episcopalem receptionem facere apud sanctum Marcellinum que capella est non vicus publicus exenia vero et seruitium se dare debere aliis in locis dixerunt quod omnes vt audierunt qui ibi residebant verum esse testificati sunt et ne a successoribus prescripti antistitis domni Adonis et alia vllatenus agerentur pleniter interdixit et excommunicauit Quo vero firmius crederetur has litterulas inde fieri iussit quas firmauit et roborare precepit Ado peccator Matisconensis Ecclesie presul saluo seruitio Synodali Signum Iohannes prepositus signum Gundolricus leuita signum Amblardus leuita sigum Ayminus Archidiaconus Data per manum Vberti leuite die veneris anno vndecimo regnante Conrado Rege