Charter Document - 06360028
Charter Number: | 06360028 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie quod ego Girbaldus pauens diem extreme vocationis ne grauatus nimia mole peccaminum sine fructu boni operis sterilis inueniar dono atque trado Deo et sancte Marie matris eius et Apostolo Petro atque beato Benedicto Floriacensis loci vbi ipse Pater Benedictus debito quiescit honore et vbi preesse noscitur vir venerabilis Abba Richardus vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium hoc est in primis memetipsum cum vnico filio meo Manigaudo et dono pro anima mea et aui mei Ildegrini et patris mei Vulgrini ac matris mee Girburgis omnia que habere visus sum in pago Eduense Matisconense Cabillonense in villa que vocatur Cisa mansos tres cum appendiciis suis et in villa Ciconias mansos duos et in villa Collumbaris dimidium mansum in villa Cerciaco et in Reneniaco vno et in Scurtilliaco vno et Silliam que vocatur Cerliacus et quicquid ad ipsos mansos aspicere videtur hoc sunt terris cultis et incultis vineis siluis pratis aquis aquarumque decursibus totum et ad integrum seruos etiam his nominibus Girbertum cum vxore et infantibus Aldoenum cum vxore et infantibus Ieudoenum cum vxore et infantibus Ramberga cum infantibus excepto vno quem nepotemeo Eutrado dedi Ermenaldo cum vxore et infantibus suis Martinum cum matre sua Aldrodum cum vxore et infantibus Archembaldum cum vxore et infantibus et in villa Vallis curtillum vnum cum clauso indominicato et in villa Vimasiaco mansos duos cum appendiciis suis seruum etiam Dominicum nomine cum vxore et filiis Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquis de heredibus nostris et quelibet emissa persona contra hanc donationem venire aut infringere voluerit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco cui litem intulerit auri libras centum componat et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat Actum Patriciaco cenobio Signum Girbaldi qui hanc donationem fieri rogauit et filius eius Manigandi signum Lanberti Comitis signum Rotberti Vice Comitis signum Ansedei signum Dodonis signum Rodulfi Data mense Nouembris anno decimo quinto regnante Lothario Rege Ruinoldus leuita et monachus scripsit