Charter Document - 06360027
Charter Number: | 06360027 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0890 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei Ecclesie locis Sanctorum dare voluerint hoc sibi proculdubio in eterna beatitudine retribuere confidunt Idcirco ego Vulfardus pauens diem extreme vocationis ne grauatus mole peccaminum sine fructu boni operis sterilis inueniar et quod audiui Dominum dicentem in Euangelio quicumque reliquerit patrem aut matrem aut fratres aut sorores vel vxorem aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit Ideo dono pro anime mee remedio atque in elemosina genitoris mei Vufardi et genitrice mee Susanne nec non et germanorum fratrum meorum Adelardo Vulgrino Ymo et sororem meam Hildeburga et nepotem meum Vulgrino donatumque in perpetuum esse volo res meas quas de hereditate patris mei et matris mee mihi remanserunt que sunt site in pago Augustidunense in agro Goloniacense in villa que vocatur Cisa Id est villarem integrum cum casas indominicatas et que sunt in Ardenna Seubrobio ad Monasterium S Marie et S Petri atque S Benedicti Floriacensis loci vbi preest vir venerabilis Abba Girbertus vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium que habet ipse villarus terminationes de vno latus et subteriore fronte terra S Benedicti et de alio latus villa publica et de fronte superiore de ipsa hereditate Dono etiam in alio loco villarem vnum qui vocatur Bieria quem adquisiui de Vulfrado et de vxore sua Benedictane Habet ipse villarus terminationes de vno latus et vno fronte terras S Marie et de alio latus terras S Anodochij et de superiore fronte via publica et de alia parte de ipsa hereditate Sic trado ipsum villarem totum et ad integrum et quicquid ad ipsum villarem aspicere videtur id est campis pratis siluis aquis aquarumve decursibus Dono etiam vineas in pago Cabillonense in loco qui dicitur Contrariacus Dono etiam ad prefatum locum alias vineas que sunt in pago Augustidunense in villa que vocatur Floriacus cum curtilo Dono etiam farinario meam partem qui est super fluuio Burbontio Dono etiam seruientes id est Ingeldrico dono etiam Mardoerio et quicquid etiam mihi videtur habere in villa Cisa tam de hereditate quam et adquisiui potuit quod Ingolomaco est et illum curtillum Vulfardus mansit et preter illum campum quem de Giberto adquisiui Et preter hoc quod mihi mater mea inquetauit et alia res dono totum et ad integrum quod mi videtur habere idem campis siluis pratis aquis aquarumque decursibus nec non et vinea quam ad Limania adquisiui et sic trado totum et adintegrum vt exinde habeatis potestatem tenendi plantandi edificandi vel quicquid exinde facere volueritis liberam potestatem in omnibus habeatis faciendi Si quis vero si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quelibet emissa et extranea persona qui contra hanc donationem meam venire conauerit aut eam frangere temptauerit hoc quod repetit totum vindicet hoc insuper sociante fisco auri libras decem argenti pondera sex componat et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat Actum Patriciaco villa publica S Vulfardo qui hanc donationem fieri et firmare rogauit S Addardi qui hanc donationem consensit S Rotardi Vvineterij H Perici Landrici Teotgrunino Data in anno secundo regnante Odone Rege idem in mense Nouembrio die secundo Laurentius Clericus rogatus scripsit et suprascripsit