Charter Document - 06360026

Charter Document - 06360026


Charter Number: 06360026
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0896
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia Vvarpituria et eos qui hanc notitiam subterfirmauerunt Vbique veniens Vvineterius et filius suus Vvineterius et Theodericus in villa que dicitur Mulneto ante Monachos S Benedicti nominibus Odoni Ardoini Ragenbaldo Amirado Gumberto Ilgerno Laurentio Presugio Ansberto Hulboldo et aliis ceteris qui cum eos ibidem aduocatis S Benedicti aderant Rotardo Girmaldo Rotberto item Rotardo illas res que sunt in pago Augustidunense in villa Corcellas colonicas octo et in alio loco qui dicitur Masiunculas colonicam vnam in territorio vno Volabrensi in villa que dicitur Vallis et in villa Ponto quantum ibi videbantur habere In pago autem Matisconense in loco qui vocatur Solmeriacus mansum indominicatum cum aliis mansis octo et in villa Moncimano colonicam vnam cum campo et prato Ecclesiamque S Marie que vocatur Faltreerias istas res cum omnibus appendiciis suis et omnia supra denotata vvarpiuerunt et se exitum fecerunt pro amore Domini nec non pro amore patris sui et parentum suorum et pro bonis his hominibus quorum hec vocabula Signum Vvineterij et filiis eorum Vvineterio Theodorico qui consenserunt et vvarpiuerunt et firmare rogauerunt signum Rotardi signum Grimaldi signum Teotbaldi signum Andrici signum Bernardi signum Amalberti Ego Matebertus dataui die veneris in mense Maio in anno octauo regnante Odone Rege