Charter Document - 06360025
Charter Number: | 06360025 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0964 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quamvis miserrimus homo quamdiu est incolumis semper debet pre oculis habere omnipotentis Dei discussionem iudicij in egritudine tamen positus de illius misericordissima pietate nullo modo debet desperate hoc pro salute anime sue attentius debet inuigilare et de propriis rebus quantum possibile est in alimoniis seruorum Dei semetipsum redimendo largiri vt apud piissimum iudicem eternam post obitum valeat adquirere retributionem Idcirco ego in Dei nomine Guntrudis et filius meus Letaldus respicientes grauedinem peccatorum nostrorum et reminiscentes bonitatem Dei dicentis date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis tradidimus pro remedio animarum nostrarum seu pro remedio senioris mei Malguini traditumque in perpetuum esse volumus Monasterio sancte Marie sanctique Petri necne et sancti Benedicti Floriacensis cenobij in quo ipse sanctissimus corpore requiescit omnique Congregationi eiusdem loci cui venerabilis Richardus Abbas superna gratia preesse videtur res hereditatis nostre que nobis iure legitimo a parentibus nostris obuenerunt hoc est mansum qui vocatur Percipiacus et quicquid ad ipsum aspicit terris cultis et incultis pratis cum vineis et siluis et quantumcumque ibi visi sumus habere exquisitum et de nostris mancipiis his vocabulis denominatis Dumnicum et vxorem suam cum infantibus eorum Eldricum et vxorem suam et infantes eorum Letgerium et vxorem suam cum infantibus eorum Adalbertum et vxorem suam cum infantibus eorum Adaldabram et Erimbergam cum infantibus suis Ad presens vero inuestitura areas tres et vinee que site sunt in villa que nuncupatur Bucherias in qua villa id est in Buscerias donamus vobis etiam alium mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicit terris cultis et incultis pratis cum vineis et siluis ea lege vt quandiu vixerit Heldecrius senior meus et ego Guntrudis vxor sua teneamus atque possideamus ipsum alodum de Busserias qui supra denominatus est Post nostrum vero discessum Ansedeus filius noster succedat in hereditatem ipsius ville Buscerie post cuius obitum cum omni melioratione ad dominium S Marie sanctique Petri et S Benedicti et Monachis ibidem Deo seruientibus perueniat Sunt autem hec omnia in pago Matisconensi vicaria Cauinensi Tradimus etiam alium presentaliter indominicatum mansum qui est in pago Augustidunensi qui vocatur Solechiacum cum liberis et mancipiis et quicquid ad ipsum mansum aspicit similiter et in Grande fagia quantum visi sumus habere que omnia de Guarulfo exquisiuimus Dono etiam pro filio meo Malguino qui in Patriciaco villa requiescit alodum cum seruo nomine Dominico quod situm est in villa Crais Terminatur vero de vna parte terra S Benedicti de alia ipsa hereditas tertia Guiburgiti quarta parte Odonis infra istas terminationes totum et integrum dono atque transfundo Si vero quod fieri non credo aliquis de heredibus nostris aut aliqua subposita persona contra hanc donationem venire presumpserit repetitio eius nullum obtineat effectum sed insuper cui litem intulerit vna cum socio fisco auri libras decem argenti pondera quingenta coactus exsoluat sed hec cessio firma inconvulsaque permaneat cum stipulatione subnixa Actum Patriciaco Monasterio publice Signum Gutrudis et filio suo Letaldo qui hanc donationem fieri iusserunt et a fidelibus suis firmare rogauerunt Signum Guldrici leuite signum Gisoni leuite signum Ansedoo signum Godelrico signum Elclcherio signum Isenbrado Data in mense Iulio anno decimo regnante Lothario Rege Rainaldus Monachus scripsit dictante Alterio Abbate