Charter Document - 06360024

Charter Document - 06360024


Charter Number: 06360024
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0959
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei Ecclesie locis Sanctorum dare voluerint hoc sibi procul dubio in eterna beatitudine Dominum retribuere confidunt Idcirco ego Rotbertus dona Dei Vicecomes et coniunx mea Ingeltrudis pauentes diem extreme vocationis ne grauati nimia mole peccaminum sine fructu boni operis steriles inueniamur donamus pro anime nostre remedio et pro Ramgardis donatumque in perpetuum esse volumus res nostras ad Monasterium sancte Marie et sancti Petri atque S Benedicti Floriacensis loci vbi ipse S Benedictus debito quiescit honore et vbi preesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Vulfaldus vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium que site sunt in pago Augustidunense id est capella in honore sancte sacrate Marie super fluuium Adro cum seruis cum omni integritate quicquid ad ipsum mansum aspicitur et aspicere videtur cum terris indominicatis et vineis et pratis siluis aquis terris cultis et incultis exitibus ingressibus et quicquid ibidem nostra videtur esse Concedimusque invilla Malniaco quicquid visi sumus habere cum omni integritate quicquid ad ipsum mansum aspicitur et aspicere videtur cum terris indominicatis vineis et pratis siluis aquis cultis et incultis exitibus et ingressibus vna cum seruis et ancillis et quicquid ibidem nostra videtur esse totum et ad integrum exquisitum et inexquisitum ad adiutorium supradictorum Monachorum faciendum causa et ad stipendia eorum seu ad luminaria supradictorum Sanctorum subministranda beniuolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro iure et potestate in illorum ius et potestatem transfundimus Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut aliquis de heredibus et pro heredibus nostris seu quelibet emissa et extranea persona contra hanc donationem venire aut eam infringere temptauerit hoc quod repetit non euindicet sed insuper sociante fisco ei qui litem intulerit auri libras viginti argenti pondera persoluet et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat Signum Rotberti Vicecomitis et Ingetirudis vxoris sue signum Lamberti filij eorum signum Vvichardi signum Vgonis signum Letaldi signum Vvalioni Data in mense Decembrio anno quinto regnante Lothario Rege gloriosissimo Richardus Monachus et Leuita scripsit