Charter Document - 06360022

Charter Document - 06360022


Charter Number: 06360022
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 0900
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quisquis Prelatorum res Ecclesiasticas rationabiliter distribuere seu commutare deliberat iuxta morem antiquitatis ita debet posteritati litterarum titulis patefacere vt facile perspiciatur series rationis cum aliquolibet inquisita fuerit Quapropter Aymo diuina fauente clementia humilis Abbas Monasterij egregij Confessoris Christi Martini quod est situm in suburbio ciuitatis Edue notum esse cupimus omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quoniam cumapud memoratum cenobium residentes de communibus eiusdem causis nostre sollicitudini commissis tractaremus venit ante presentiam nostram quidam religiosus Monachus Hernardus dictus nomine prepositus Celle piissimi Patris Benedicti Patriciacensis ex parte Reuerendi Abbatis Lamberti qui preerat cenobio eiusdem eximij Patris Benedicti quidem constructum in pago Aurelianensi in agro Floriacensi intimans nos habere quandam Capellam subiectam Celle Entiacensi cui sub nostro regimine preesse cernitur Hugo venerabilis prepositus Que videlicet capella in medio rerum S Benedicti sita esse ad predictam Cellam Patriacensem pertinentium innotuit et iam esse aliam capellam subiectam loco cuius curam gerebat situ contiguam Celle Entiacensi quam pro opportunitate et congruentia circumiacentis terre S Benedicti prenominatus Abbas nobis commutare deposceret Quam subtiliter causam inquirentes a supradicto nostro preposito comperimus vtilimum fore si eius petitionibus assensum dantes hoc camium firmaremus Dedimus igitur prefato Abbati capellam nostram sitam in pago Matisconensi dicatam in honore S Quintini Martyris prominentem ville cuius vocabulum est Petra fixa cum parrochia et decimis et omnibus appendiciis circumquaque positis quesitis et inquirendis In recompensatione vero huius dedit nobis prescriptus Abbas aliam capellam constructam in pago Augustidunensi in villa Belgiaco supra fluuium Ligeris sacratam in honore sancti Desiderij cum omnibus ad se pertinentibus circum circa quesitis et inquirendis eo tenore vt vna queque pars quod accepit teneat iure perpetuo habens liberam potestatem possidendi ordinandi et si quid libuerit agendi ab hac die et deinceps absque vlla contradictione seu retractatione Vt autem huius nostre commutationis testamentum validiorem in Dei nomine obtineat firmitatem manus proprie subscriptione roborauimus et idem ipsum facere fratribus nostris imperauimus Aymo diuina gratia permittente humilis Abbas hoc encamium firmauit et subscripsit Otgarius Euurardus Silinus Vnbertus Vldeganus Momolenus Gerardus Data in mense Martino anno decimo sexto regni Karoli serenissimi Principis Bernardus exiguus Monachorum Sacerdotumque scripsi