Charter Document - 06360020

Charter Document - 06360020


Charter Number: 06360020
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0881 - 0888
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum in omnibus iuste rationabiliter idonea sint adhibenda testimonia necesse est tamen vt quicquid vnus quisque siue pro eternali recompensatione dare disposuerit ita muniatur scripture testamentis ne cuiusque possit fallacie obuiari firmitas Propterea ego Vvineterius notum fieri volo omnibus Dei fidelibus tam presentibus quam futuris quoniam ego pro Dei amore atque bonis mi a seruis illius largitis dono quasdam mee proprietatis res Monasterio sancte Marie semper Virginis et sancti Petri Apostolorum Principis seu beati Benedicti Abbatis quod vocatur Floriacum quo corpus eiusdem reuerendi Patris requiescit que sunt site in pago Augustidunense in territorio Matornensi in villa Corcellas colonicas nouem quas de meo iure in ius et dominationem seruorum Dei ex iam dicto cenobio transfero in futurum possidendas cum consensu filiorum meorum Vvineterio et Theoderico et in alio loco qui dicitur Manfiunculas in eodem pago colonica vna in territorio vero Volabrensi ipsius pagi in villa que dicitur Vallis et in villa Ponto quantum visus sum habere atque in eodem fine campum vnum qui nominatur Grandis campus In pago autem Matisconensi in loco qui vocatur Solmeriacus quicquid gloriosissimus senior meus Heccardus Comes mi dedit videlicet mansum indominicatum cum aliis mansis octo ad eundem mansum pertinentibus iuste et legaliter Harum itaque trium villarum res cum mancipiis et omnibus ad Ecclesiam pertinentibus et cum supra memorato campo dono prefato loco et ministris illius ea tantum ratione vt quandiu Vvineterius et Theodoricus atque vnus eorum heres Deo ordinante aduixerint iure beneficiario eas possideant ita vt annis singulis Purificatione sancte Marie duodecim denarios persoluant et post illorum obitum cum omni melioratione ad predicti loci dominium reuertatur In villa quoque Bassiniaco et in loco qui dicitur Vulpe atque in villa Curtilis Matisconensi pago in villa Monrimano colonicam vnam cum campo et prato quicquid visus sum habere et circa fines ipsius Monasterij res libero in dominando fruantur arbitrio Monachi eiusdem loci Has igitur supra determinatas cum omnibus ad se iuste aspicientibus per supra nominatos filios consensum quasdam iure beneficiario adhuc retinens quasdam vero ad presens dimittens per hanc mee traditionis cartulam sepe memorato Monasterio et Monachis illius dono trado et perpetualiter concedo sicut supra habetur adnotatum iure firmissimo maneat inconcussum Si quis vero contra hanc donationem cartulam quod minime credo venire temptauerit et eam destruere voluerit nihil quod cupit ad impleuere valeat scilicet cui iniuriam intulerit libras auri purissimi tres coactus exsoluat et hec presens donatio inconuulsa permaneat Que vt firmior permaneat manu propria subter firmaui et omnibus quorum subinferius habentur nomina firmare rogaui Aucta Augustiduno ciuitate feliciter Signum Vvineterij qui hanc donanem fieri et firmare rogaui Signum Vvineterij et Theoderici filiis eius consentientibus Signum Bodonis Signum Otranni Signum Leobaldi Data octauo Kalendis Iuniis indictione septima mense primo obeunte Odone quondam Rege redintegrante sedem regni Karoli Regis Laurentius iubente Vvineterio scripsit et subscripsit