Charter Document - 06360017

Charter Document - 06360017


Charter Number: 06360017
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0821
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia qualiter et quibus presentibus ibique veniens Fredelus in Luptiaco villa in mallo publico ante illuster viro Theoderico Comiti et quam pluris scabineis qui cum eo ibidem aderant mallauit aliqua femina nomine Adalbertane Requirebat ei quod ancilla erat domno Ludouico Rege de villa Patriciaco de beneficio ipsius Fredeloni de parte genitori suo Adelberto et de parte genitrice sua Onbertane vllo seruitio quod iam dicti genitoris sui Hildebranni per beneficium domno nostro Rege Karolo quod ad iam dicta villa fecerant et domnus gloriosus Rex Karolus per legitimam hereditatem domno Ludouico de ipsa Adelbertane ad iam dicta villa legibus vestito dimisit et ipse Fredelus tales testes de presente presentauit qui ipsa vestidura viderunt de iam dictos homines Tunc ei iudicatum fuit quod suos testes de presente habuisset qui hoc adprobare potuissent quod ita et fecit his hominibus Baldeono Teotardo Autado Guntardo Regenbaldo Eugento Adaldrico Maurino Isti vnaminiter testimoniauerunt quod Adelbertus et Onberta seruus et ancilla fuerunt domno Karolo de iam dicta villa et ipsa filia sua Adelbertane Inuestidura domno Ludouico dimisit per legitima hereditate et plus est drictus ad ancilla essere de beneficio Hildebranno de Patriciaco villa quam ingenua Tunc super illas sanctas Reliquias perfecerunt quod vere testes exinde erant et ipsa ancilla iam dicto Fredelono reddita fuit Tunc iudicatum illi fuit quod tale Notitia acceptis per quem legibus eam habere potuisset quod ita et fecit his presentibus Signum Maurino Signum Ermenteo Leutbertus subscripsit Godo subscripsit Bodelenus subscripsit Sererius recognouit et subscripsit Facta notitia in anno septimo regnante domno nostro Ludouico Imperatore