Charter Document - 06360016

Charter Document - 06360016


Charter Number: 06360016
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0820
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia sacramentale qualiter veniens Fredelus die Iouis Augustiduno ciuitate in Ecclesia sancti Iohannis vbi alia sacramenta procurrunt ante Blitgario misso vir illuster Theoderico Comite et quampluris dum ipse Comes in ipsa ciuitate resedebat nouem testes ad iurandum dedit his nominibus Guntardo Baldeono Guitardo Autarno Teutardo Frotberto Bernario Landranno Eugento Vnde Fredulus Adelardo in Craunaco in alio malo malauit quod seruus domno Ludouico Rege de Patriciaco villa de beneficio Hildebranno de parte genitori suo Adelberto essere debuisset et domnus Pipinus Rex fuit vestitus ad seruo de ipso Adelberto et domno Karolo de ipso vestito dimisit et domnus Karolus de iam dicto Adelardo domno Ludouico hereditauit ad seruo et per lege et dricto plus debet esse seruus domno Ludouico quam ingenuus Et sicut in istum iudicium insertum est nos veri testes sumus et verum testimonium exinde portamus sic nos Deus adiutor sit et iste sanctus id est qui adpresens fuerit Ado subscripsit Ildinus subscripsit Signum Leutbaldo signum Bernardo signum Ilpirico Ermenricus scripsit et subscripsit dato sacramento die supra scripto mense Octobris anno sexto regnante domno Ludouico Imperatore