Charter Document - 06360014

Charter Document - 06360014


Charter Number: 06360014
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0868
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notitia quibus presentibus Ansberto et Hildebrando missis dominicis seu ceteris personis qui ibidem aderant ibique adueniens Moyses aduocatus Hildebranno Comiti die martis Botedino villa mallauit hominem aliquo nomine Dodono quod seruus erat domno Karolo de suum beneficium de villa que dicitur Iouo que in pago qui dicitur Augustidunense super fluuium Vulraca Tunc interrogatum fuit iam dicto Dodono quid dicere vellebat sed ille iam dictus Dodo minime denegauit et ad pedes ipsius Moyse iactauit atque recredidit quod seruus erat domno Karolo Rege de iam dicta villa Iouo Deinde suum vuadium dedit que negligens de ipso seruitio fuit qualiter sua lex his presentibus Signum Rotrico Signum Alberico Signum Richardo Signum Erniceo Signum Erluino Redel ad presens fuit et subscripsit Ansbertus subscripsit Data in mense Februario anno vigesimo octauo regnante domno Karolo nostro Rege Mageleninus ad presens notitia scripsit et subscripsit