Charter Document - 06360013
Charter Number: | 06360013 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0821 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia qualiter et quibus presentibus qui subterfirmauerunt veniens Fulchardus aduocatus illustri viro Niuelongo Comiti in Augustiduno ciuitate in causa ipsius illustri viro Niuelongo ante illustrem virum Theoderico Comiti et reliquis quampluris personis qui ibidem aderant homine aliquo nomine Amelium interpellabat et requirebat ei quod illas res que sunt in pago Augustidunense in villa Balgiaco quem Karolus Hildebranno beneficiauerat de villa Patriciaco ipsius Amelius posse ordinate retinebat ipsas res Sic interrogatum fuit ipsius Amelio de ipsa causa si sic erat aut non tunc ipse Amelius de ipsa causa minime exinde denegare non potuit Sic ei fuit iudicatum quod ipsius Amelius ipsas res secundum legem per suum vuadium ipsius Niuelongo reuestire deberet quod ita et fecerit et opportunitas fuit ipsius Niuelongo et suum aduocatum Fulchardum vt tale notitia bonorum hominum manibus eorum roborata accipere deberent quod ita fecerunt his presentibus qui subterfirmauerunt Actum fuit quod eis fuit iudicatum Facta notitia in mense Aprili in anno quarto regnante domino nostro Pipino Rege Signum Dalfino Erimbertus subscripsit Vualdo subscripsit Signum Lumaro Signum Odalberto Godebricus subscripsit Godelarius subscripsit Rogitus scripsit et subscripsit