Charter Document - 06360009

Charter Document - 06360009


Charter Number: 06360009
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0896 - 0930
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugonis magni temporibus Lamberto Allobrogum Comite Letaldus miles Teduini Gordonensis Castri patruus Burgundiam petens predicto Lamberto atque Bernardo cognatis videlicet suis sese commisit quorum gratiam adeptus plurima sibi contulerunt e quibus quedam suo aquisiuit labore Horum ergo temporibus Aruerni fines suos progressi Burgundiam irruunt agrosque vastantes cuncta diripiunt sicque patriam redeunt Quibus iam tertio maturantibus remeare fama Allobroges peruolat quos potentes conturbat Lambertum nec ne Bernardum in bellis Dei dono semper victorem in prelium concitat Qui insimul venientes conuocatos quosque suorum potentes consilium ineunt quid sub periculo omnium foret agendum quemve tanto malo mitterent obuiandum quorum vna sententia Bernardum proclamat ducemque sibi fieri flagitat Eorum ergo petitionibus Lambertus letus adsentiens sic factus Bernardum exorat Maxima vt vides fidissime meorum nos vrget necessitas nostris obuiare hostibus sed qui nostrum preferat insigne aliquem expertum nos primum oportet constituere vnde quia tua nobilitas sepe in talibus est Dei dono experta petimus nostrorum te ducem fieri succurrendumque tante necessitati Ago inquit Bernardus Deo gratias qui me a tantis periculis quotiens sibi placuit sanum reduxit verum his vsque huc nimium fatigatus talia repetere iam non mouet animus nullo modo auctum in tantis laboribus Ad hec Lambertus sic ait Multa quidem ampliora quam tua possidet nobilitas certo te permeruisse scio quare non inuitum laborasse penitebit huic si tantum non distuleris succurrendum necessitati Bernardus inquiens sic respondit non propter quod vestra Celsitudo expetit emolumentum qualibet peto coniuentia presertim cum quid summa maiestas in hoc decreuerit conflictu ignorem sed si solita Dei clementia victorem incolumenque reddiderit vester deliberet animus quid potissimum digne conferat Hec optato Lanbertus spopondens animo Patriciacum vna petentes Richardum qui tunc eidem loco preerat orationis gratia sese muniendi adeunt oblatisque Bernardus de suis prediis vnum mansum in Curdin villa cum seruo atque pratis vineis terris cultis et incultis aliumque cum seruo alio in Gentiliaca villa in loco Renoso dicto cum pratis vineis terris cultis et incultis et vsuriam silue reliquias Sanctorum quibus in preliis iam vsus fuerat secum defert Tali ergo presidio sub Dei clementia munitus in Burbunensi pago obuiat hostibus confectoque prelio propter Calamossam villam tanta eos cede fedauit [] excluderentur non amplius quam quindecim suorum amissis ex quibus predictus fuit Letaldus Guido quoque atque Harnaldus Ad votum ergo sui potitus memoriam gaudens remeat patriam cum predictis Letaldum defferens Patriciacum ob quorum animarum remedium predictus Lanbertus siue Bernardus quicquid dono ab ipsis possederant vel ab aliis de ipsorum prediis emerant perpetualiter loco eidem vterque contulit vnum mansum videlicet cum clauso in villa que dicitur Vetula vinea alium in loco qui Moncellus dicitur quem de comstabili emerat predictus Leotaldus et de suis heredibus cum vno campo inter Crosam et Guettam que de Ponte montis descendit alium mansum in loco qui dicitur Vallis et medietatem ponte montis et medietatem Taxneriarum et quicquid Guido et Hernaldus adquisierunt in fabro exardo ad fabricam videlicet vnum curtilium ad Karum locum vnum campum cum vineis terris cultis et incultis et siluis et quecumque illis fuerunt cum reditibus et consuetudinibus omnium rerum sub huiusmodi voto vt quicumque horum aliquid que dicta sunt infringere vel repetere temptauerit cum Iuda proditore Anna et Caipha damnationem accipiat cum diabolo et Angelis eius in ignem eternum eique cui litem intulerit sociante fisco auri libras decem persoluat et sua omnimodis frustretur repeticio Hec vero donatio vt firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa et testibus subscriptis eam subterfirmauimus Lanbertus Bernardus Lethedus Gisus Dauid Hildricus Antus Ramerius Deodatus Budo