Charter Document - 06360007

Charter Document - 06360007


Charter Number: 06360007
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0923 - 0930
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Qualiter ego Ricendis mulier Christi famularum minima alodum mee proprietatis Floriacensi Monasterio tradiderim sancte Dei Genitricis Marie sancti quoque Principis Apostolorum Petri et beatissimi Confessoris Benedicti ibi quiescentis honore dicato in Christi nomine tam futuris quam presentibus notum volo esse Cum ergo omnes progenitores seu mei propinqui pupillam me reliquissent vir quoque meus viduam deseruisset cernens cuncta presentis vite esse transitura iam sine propinquans adij predictum locum super flumen Ligerim positum Sanctorum Monachorum quibus preerat dignus Deo Abbas Lambertus poscens orationibus sociari Aufferent pro me et pro meo filio Pontio Clerico cognomento Augerio qui solus ex omnibus filiis supererat ipsum alodum quem ex progenitoribus meis habebam cum omnibus que adquisieram eo tenore vt cum ipso suis orationibus me sociarent et si me superuiueret eorum stipendiis aleretur si vero Monachatus ordinem exposceret pro hoc susciperetur Cuius petitionem venerandus Abbas Lambertus cum Deo dignis Monachis voluntarie suscipientes predicto tenore quod petebam peregerunt Habet autem ipse alodum in Parochia Kuldrensi villam que dicitur Villatica cum seruis et ancillis pratis terris cultis et incultis et siluis in loco vero qui dicitur Vitriacus vnum mansum cum vineis et pratis in alio item loco qui dicitur Taneuegensis vnum mansum cum vineis pratis et siluis Si quis vero hanc donationem infringere temptauerit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco ei cui ita litem intulerit auri libras decem componat et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat sed hec presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Floriaco Monasterio tempore Reuerendi Lamberti Abbatis regnante Rodulfo Rege S Hildradi S Leotaldi S Halerici