Charter Document - 06360005
Charter Number: | 06360005 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0839 - 0876 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine ego Hercerdus cogitans humanum casum fragilitatis mee ideo mihi visum fuit vt res meas quas hereditaui et adquifrui cum omni substantia vt pro salute anime mee et genitoris mei Hildebrunni seu genitrice mea Dunnana germanoque meo Theoderico necnon et vxoribus Albegundis et Richildis vt in manibus viris istis mea elemosina commendassem quod ita et feci Idem dominus Leutboldus Engelboldus Vuinetarius Lunidinus Orgarius Betillo Vulgis Adelingo Ildebodo Eriberto Dudino Eribrando Arlefredo presbiteros et Niuelongo atque Theoderico germano suo vt sicut per instrumenta kartarum vobis tradidi et per Quadium et Andalugum seu per istos breues commemoratum habeo Ex quibus vnum mecum retinui et alium Adane germane mee Afrano Monasterio commendatum habeo vno tenore conscriptos vt ita disponatis sicut in ipsis insertum est pro salute animas nostras ita agite sicut ante tribunal Christi reddituri sitis rationem Et qui vos de ista contradixerit si se non correxerit sit reus in conspectu Dei et omnium Sanctorum eius et ita iram Dei incurrat sicut fecere Datham et Abiron et Annanias et Saphira qui mentiti fuere donum Spiritus Sancti Nec vero peto karitati vestre vt istiusmodi nostram consumpstantiam dispensetis ea vero ratione si Deus nobis filium aut filiam interim non dederit In primis donate Deo et sancte Marie et sancto Benedicto et Floriaco monasterio quod est situm super fluuium Ligeris villam que vocatur Patriciacus in pago Augustudunense super fluuium Vuldragam cum Ecclesia in honore sancti Petri cum seruis et ancillis vtriusque sexus cum omnibus appendiciis suis et quicquid dominus Ludouicus Imperator benignissimus mihi per suum preceptum dedit ad iamdicta villa cum omni integritate preter Balgiaco quod volo vt donetis a sancto Andochio puellare ad lumen quicquid ibi Leutboldus habuit in beneficio donate a Solmeriaco quicquid ibi aspicit et Vuinetarius ibi in beneficio habet in Matisconense Gerbergane nepta mea et donet pro nos solidos trecentos Donate et Satiniaco illo alodo Iohanne aut filio eius Iohanne et donet pro nos solidos centum donante illo Auirliaco et Abelmonte et Accolonias a sancta Maria et sancti Benedicti Et ista omnia que ibi donamus sint ad vestimenta fratrum et inde sit noster anniuersarius factus per singulos annos tam meus quam et illorum quos superius commemoraui et nemo iam dictam villam cum alias res ad alium opus mittat nisi ad ista perficiendum Quod si facere presumpserit sit reus in conspectu Dei et omnium Sanctorum eius donec ad ipsum opus ipsas res reuocet Donate illo alaudo Ancrouilla cum Ecclesia in honore sancti Petri et Lugilvilla cum seruis et ancillis vtriusque sexus et omni integritate vel propter quod Theotbergane pro precatia donauimus Orgario et donet pro nos solidos centum illo prato Aspiriaco cum hospitio sit apendicius Atriuciaco illo Aualilias donate Theoderico et Richardo filio eius et donent pro nos solidos centum Donate illo alodo Acanauo et Dealena fontana ad illa Ecclesia Asiniaco que est in honore sancti Benedicti et aliorum sanctorum et ibi de nostro indominicato annona et decima veniat et noster anniuersatius de iam dicto sit factus per annos singulos et illum nemo abstrahere presumat quod si fecerit sit reus in conspectu Dei et omnium Sanctorum eius donec ad ipsum opus illum remittat Donate illo Abezzono Basilica que dicitur Alba Deo et sancta Maria et sancti Stepani et sancte Farane et illo in barris qui vocatur Corcella et Amalberga et Amaisnits et Alanido et Tannedello et duo mansa in longa villa ad ipsum locum Afarane monasterio et ex ipso sit anniuersarius meus et Albegundi et Adane atque Bertradane Abbatisse factus per annos singulos et qui ipsum monasterium preesse videtur si ista neglexerit sit rea in conspectu et ipsis Sanctis donec hoc celeriter emendet Donate illo alodo Amellido et Alanatus et Aratlenidas et Afornillos et Auernodo Bernardo filio Malquino et donet pro nos solidos ducentos et de isto pretio quod superius commemoratum habeo Donate per pauperes seu amicos nostros tam ad nobiliores quam ad seruientes et precor pro Dei amore vbicumque mortuus fuero et a sancto Benedicto me sepelire faciatis et si talis tempus est vt pro impedimentum esse non possit tamen quando opportunum tempus venerit mea ossa ibi deportare faciatis et qui meam fossam foderint dimidiam libram illis donate A sancto Martino a Turonis libras tres et de nostra Capella dono Richildi Crucem auream cum lignum Domini vno altario maiore parato vna buxta iburnea que non est sculpta vno calice argenteo minore vno palio defundato vno drapno cum sitico vno linteo casulas duas vna persa alia virida albas duas subcinctas duas stolas duas manipulas duas corporales duas ampullam cum patenea argentea vno fanono viridi cum brusdo vno degliso vno estuno cum sirico amnistrare turibulum minore scilla candellabro aureo vno Missale plenario cum Euangeliis et Epistolis vnum textum minorem vnum dispositum super Euangelium maiorem Antiphonarias volumina duo batrino ad luminaria drapo plumato a forma vno tapeto vno cedello ad aqua benedicto duo Donate illo balteo maiore quia de suis gemmis maxime est factus et illo sigillo de amatixo vbi aquila seculpta est et quicquid de gemmis habemus et gangana sirica cum spondale et tapete vno et burrene meliore vno cum fasciunculo vna furcella argentea cum pusilares duos et illo balteo minore cum gemmis et fialas argenteas duas aliquid de auro qui remansit fracto et aliquid de patras que ad ipsum opus habemus faciat Richildis cruce asiriaco et istas res que superius delegatas habeo habeat Richildis in vsum quandiu aduixerit postea reuertantur ad ipsos superius denominatos quia sic traditiones ei factas habeo A sancti Petri et sancti Pauli libello vno a sancto Martino Atrusiaco cruce argentea minore cum lignum Domini et reliquiis et de clauum vnde Dominus crucifixus fuit bursa cum brusdano et simiama drape plumato super luitrino vna buxta eburnea minore et libro pastorale vno canones scarsus quaternio vno Gerbrardo et epondenale libello de arte militari et parte Gunbaldo et anapos corneos minores duos Vallane Episcopo libello Isodora et alio de vita sancti Gregorij et sancti Laurentij Raganfrido Episcopo pronosticorum libros duo et alio de agricultura et anapos corneos meliores duos Enschise Archiepiscopo tapete meliore vno gesta Longobardorum libro vno et chronica quem Gregorius Turonensis facit libro duo et fialas argenteas duas Vvaltario Episcopo pacto Romano libro et anapo corneo maiore cum illo de masaro Adane germane mee succincta aurea et sigillo de amatixto vbi homo est sculpetus qui leonem interficit et psalterio minore et libello cum orationibus et Psalmis Et Erefona Odouuico donate illo buxte imparato et libella de Maria Egyptiaca et sigillo dionitino Bertrudane Abbatisse Euangelio Theudisco et vita sancti Antonij et sigillo de Berillo vbi serpens sculptus est bibliotheca sancta Maria et sancti Benedicti ad illa Ecclesia a Saniaco et isto pretio que superius commemoratum habeo donate solidos ducentos Aroma vt in auro aut in argento sancti Petri in elemosina Albegundi pro Rocho suo que ibi donare rogaui et ego in peccatis meis in mea necessitate prouinta donaui et illas qui pro alaudo quem eis denominatum habeo soluere debent infra vnum spatium omnino transsoluere faciatis non amplius retardent Theoderico aut Richardo filio meo donate spada spansigil et sicusios duos Terico filio Niuelungo spada indica et sigusios duos et tabulas sarracinistas Ademaro fratre suo speudo vno et cano et seugios duos Heccardo filio Heccardi tabulas corneas et pacto salero et sigulos duos et sparuario vno Teutbergane vxore Lotharij pusilares argenteas duas cuppa vna et anapellos de marmora duos et medicinale libro vno Otgario caballo vno cum sella meliora et sugios quatuor Etdardo braucale vnum et bracharia aurea vna et pellicia meliora Fulcoino caballo et tapete vno Pedilono caballo vno cum sella Vvernegario caballo vno Eriberto scuto cum lancea caballo Gautberte scuto cum lancea et caballo vno Seniore nostro donate falcones duos et suegios duos Rotardo donate mea bruma cum alsbergo Et omnia que remanent tam mobile quam immobile dispensate per pauperes et cui debitum aut minus factum habemus casuvula vermicula et istos libros qui fuerunt germani mei Bernardi id est Canones penitentiales liber Ambrosij de misteriis calice vitreo de saphiro Donate Asuinaro pro suo eleemosina et planata castanea ibi donate et libros qui sunt sancti Benedicti de Floriaco Monasterio in illa vtica paruula Asiuiniaco in Secretario vbi sista est vnde breues habeo in scrinio longobardisco ad ipsum locum habere faciatis et quod mea insipientia non memorauit res curare studeatis vt pro salute animas nostras perueniat quia non omnia possumus omnes Et Anapo vitreo qui fuit Bernardo Bertradane in sua eleemosina et illo manso Acarlista de alaudo cum vinea et omnia De sunt reliqua